Latin
MONADELPHIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 63
Unproofread scanNot analysed yet
CV. ANTHRO POMORITIA, QUAE, PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO, Proposuit CHRISTIANUS EMMANUEL HOPPIUS, Petropolitanus. Vpsaliae 1760. Septemb. 6. D. D. In magno hujus mundi Theatro, quod Lapidibus, Plantis, Animalibusque opertum est, quae ut diversissima sunt genere, ita numero infinita; ne unum quidem reperitur, quod ratione compositionis, multiplicationis, sustentationis, &ordinis, luculentissime non testetur Ens omnipotens &omniscium haec omnia mira arte fecisse, verum tamen nulli animali inter haec varia, pervium est, stupenda haec naturae miracula percipere &admirari, Hominem si exceperis.