Latin
MONADELPHIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 64
Unproofread scanNot analysed yet
Homo rerum curiosus, quem varietas maxime delectat, trahitur (suae ut medeatur indigentiae,) vel mediate vel immediate ad considerandas res naturales, cumque illis utitur, non potest non, earum admiratione capi, &ad DEUM, earundem auctorem, mente elevari. Rerum harum consideratio, Scientiae Naturalis sortita est nomen, quam Medici quondam sibi vindicarunt, quasi omnes res naturales ipsorum ob artem fuissent conditae, adeoque &hi hanc partem scientiarum in scholis ubique publice &privatim docuerunt; Perspicaciores demum facti &quidem hoc nostro aevo reliqui Eruditi, hanc praerogativam illis denegarunt; quin &hisce temporibus ipsi principes serenissimi hanc scientiam tanquam suam adoptavere g, quasi nobilissimam ac jucundissimam, quibus etjam referenda sunt maxima naturae miracula in unum collecta, quae illi soli potuerunt a regionibus maxime dissitis, ad nos translata procurare. Visus hominis ita est comparatus, ut quae ab eo maxime distent, nec non quae sibi sint nimis propinqua, aegre cognoscat: atque persvasum habeo, hominis vim intelligendi ejusdem esse indolis; namque simplicissimus pulvis, &forma hominis excellentissima, atque difficiles sunt perceptu. Ex omnibus quae gestat globus terraqueus, nihil magis assimilatur generi humano, quam genus Simiarum; earum facies, manus &pedes, brachia &crura, pectus &intestina, quoad maximam partem referunt similitudinem nostram. Mores illarum &ingeniosa inventa ineptiarum &jocorum, nec non imitatio aliorum (hoc est, proclivitas componendi se ad gustum seculi) effingunt illas nobis adeo similes, ut vix discrimen naturale inter hominem, &ejus imitatricem, Simiam scilicet, obtineri possit. Mul*) Vide Mus. Adolph. Frider. praefat.