Latin
MONADELPHIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 65
Unproofread scanNot analysed yet
Multis videri poterit, majorem esse differentiam Simiae &Hominis, quam diei &noctis; verum tamen hi, comparatione instituta inter summos Europae Heroës; &Hottentottos ad Caput bonae spei degentes, difficillime sibi persuadebunt, hos, eosdem habere natales, vel si virginem nobilem aulicam, maxime comtam &humanissimam, conferre vellent cum homine sylvestri &sibi relicto, vix augurari possent, hunc &illam ejusdem esse speciei. Rudes &qui educationem non sunt sortiti homines, magis, qua mores, distant ab illis, qui periti sunt actionum vitae, magis inquam, quam pyrus sylvestris asperis suis aculeis &fructu austero differt ab arbore, quae in horto circumfossa laeta viret. Sunt varii homines reperti &ingeniose descripti, qui omnem suam vitam in sylvis inter Bruta egerunt, quorum heic loci, primus nominandus est: I. Puer cum URSIS repertus in magno Ducatu Lithuaniae, anno reparatae salutis 1661. II. Puer LUPOS inter correptus anno 1544. in Hassia. III. Puer inter BOVES inventus in Bamberga, &a Camerario descriptus. IV. Puer inter OVES in Hibernia ex occasione comprehensus, cujus dedit descriptionem Tulpius. Ut scientes praetereamus puerum Hännoveranum A:o 1719. puerosque montis Pyrenaei anno 1719. &puellam Campanicam, caeterosque ejusmodi in multitudine occurrentes, qui omnes in eo convenere: 1:0 Quod loqui prorsus non potuerint. 220 Quod omnes fuerint hirsuti. 310 Quod manibus &pedibus innixi cucurrerint, arbores fine mora conscenderint, ad occurTom. VI. sum hominum attoniti facti fuerint, similiores bestiis &simiis, quam sibi ipsi; unde etjam factum est, ut discrimen naturale inter has &simiarum genus ponendum, aegre omnino obtineretur.