Latin
I. PYGMAEUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 69
Unproofread scanNot analysed yet
Nates illius non sunt calvae vel potius, non sunt ita comparatae, quemadmodum plurimarum simiarum; Caput illi rotundum, ut homini; Frons nuda, nec pilis obtecta; Nasus autem depressus, ad similitudinem Hottentotti; Crines e cervice, supra verticem, frontem versus, deflexi eunt, &ita inclinati pendent deorsum ante aures; Pili lacertorum inter cubitum &palmam, reflexi versus cubitum vergunt, ita ut utrinque occurrant in cubitu. Totus colore est ferrugineus non dissimilis lateri bene cocto; habitat in Africa, vivendi rationem, &qui ejus sint mores, prorsus ignoramus. Ex manibus illius posterioribus, sive pedibus, qui ad manus nostras similitudine prope accedunt, apparet, illum magis convenire cum Simiis, quam nobiscum. *)II. SATYRUS. SIMIA ecaudata subtus nuda abdomine gibboso. Satyrus est quoque incola Africae, in Europam ex Angola advectus: hujus duas habemus effigies: unam anus aetate confectae, quae viva delineata fuit apud Principem Arausionensem, Fridericum Henrici Filium; reperitur ea in Tulp. obs. Lib. 3. Cap. 56. descripta &delineata. Alteram puellae, elaboratam a Scotin, Londini 1738, quo *)Sibi persuasum vult Clarissimus D. Edwardus Pygmaeum eandem esse speciem cum Satyro, quamvis pili in illo testacei in hoc fusci; nos nihil quidquam de vivis non visis pronunciamus; cum vero &Tulpius &Scotinus in figuris suis conveniant, qui ipsi autoptae fuere, dubium esse nequit quin eandem speciem uterque proponat. Cum vero Pygmaeus Edwardi arctiori sit compage, &undique hirsutus, eundem distinctum dedimus, donet certiora innotescant. quo viva fuerat translata.