Latin
I. PYGMAEUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 70
Unproofread scanNot analysed yet
Haec in eo distincta est ab illa, quod breves habeat capillos in capite &dorso; verum facies, frons, aures, pectus, abdomen, brachia &crura, sunt pene nuda, nec capillis obducta. Praecipue cognoscitur magnitudine abdominis, quod tumidum gerit, virginem licet agat; estque adeo maxime in eo diversa a nostri generis puellis junceis. Et quia haec habet manus loco pedum posteriorum, non vellem cum illa aliquam jungere propinquitatem. Aequat nos magnitudine, vel quinque est pedes longa, musculosa &torosa, ita ut cum viro valido luctari audeat, vimque inferre generi nostro non dubitet, adeo ut nullae feminae sustineant solae intrare silvas, quas incolunt hi Simii mares. Sunt insuper elegantes &mundi, inceduntque erecti. Prehendebat haec Tulpiana vas potorium una manu, sustulit operculum ultera, dimidiumque eduxit, os suum palma abstergens; cum cubitum iret, caput pulvinari superinjecit, stragulo humeros cooperuit suos, &ad modum honestae matronae, tuta quievit. Praeterea nihil mihi cum illa negotii.