Latin
8
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 8
Unproofread scanNot analysed yet
Accedere igitur debet substantia corticalis, a patre sustentationi ejus destinata, &haec suam, aeque ac illa, agnoscere debet originem, atque, adeo ex Polline staminum exoriunda, quae igitur in vegetabilibus, ubi generant, dant medullae pistilli substantiam corticalem; Haec omnia sana ratio nobis ostendit; Sed quum omnis veritas Naturae observationibus &experimentis demonstrari debet, de his in sequentibus erimus solliciti. Facit arctior illa, quae sub naturae, saltum penitus excludentis, imperio, inter vegetabilia &animalia intercedit cognatio, ut Naturae catenam sequentes non facile confundamur. Demonstrarunt Botanici Sexum plantarum; ostenderunt earum genitalia &Generationes; nec non florescentes herbas, eo ipso, more insectorum suas subire metamorphoses. Nuper etjam ostensum est, dari Animalia composita, &quemlibet plantae ramum per se novam esse plantam, perinde ac ramus in animali composito. Atque existere animalia composita non magis est mirandum, quam quod abeant in ramos vegetabilia; quia medulla, in infinitum multiplicabilis, non est nisi continuatio ejus, quae a primordiis rerum coepit, &quae adhuc eadem vita se multiplicare ac dilatare pergit; modossimul substantia corticalis medullarem involvere &nutrimenta eidem praestare non definit. Mirandum potius foret, existere posse Animalia simplicia, quae non sunt alia, nisi quorum interior substantia medullaris intra duriorem quandam crustam osseam tegitur, coarctatur &conservatur; &quamdiu vertebrae dorsales in his animalibus per cartilagines crescere possunt, tamdiu quoque ipsum crescit animal; ossibus vere perfecte induratis, incrementum cessat. Insecta vero, quae statim a metamorphosi valde obdurescunt, crescere simul desinunt, &insecta aquatica seu aptera, quae quotidie "annis accrescunt, osseam quoque crustulam quovis anno commutare necesse habent cum capaciori. §. XII.