Latin
CHRISTIAN. LADO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 11
Unproofread scanNot analysed yet
Hemicrania, vitium litteratis sat frequens, motu fere solo superatur. Nobiliss. Dom. Praeses ultra sedecim annos huic morbo obnoxius ipse quaesivit ab omnibus medicis amicis per Europam frustra solatium: Ab unica drachma vini non optimi excitabatur paroxysmus, qui semper durabat 24 horas &stillicidio calidissimarum lacrymarum ejusdem lateris oculi, cum venis rubris tumentis; raro evitavit per octiduum proxysmum; &quo longius interpositi paroxysmi, eo vehementiores. Ab multo tempore jam salvus, potu tantum aquae optimae ad libram unam tempore matutino, &motu ante prandium se curatum asserit. A quiete oritur laxitas fibrarum, a laxitate Cachexia &demum Leucophlegmatia; contra haec vero motus omnino erit medicina. A debilitate uteri Leucorrhoea, Menstrua suppressa aut etiam nimia dependent. Foeminae nobiliores, quae otio diffluunt, praesertim si accedat abusus theae &similium debilitantium, Leucorrhoeae communiter obnoxiae sunt, quo Novero malo foeminae russicae rarius sunt adflictae. biliores foeminae saepe defluunt mensibus nimiis, ob debilitatem uteri; rusticae autem parciora habent menstrua, ob motum quotidianum. Menstrua suppressa a nimia rigiditate uteri communiter esse creduntur; sed Martialia roborantia iisdem saepe pellendis inserviunt, immo Tonicis saepius curantur, quam Emollientibus. In his vero uteri vitiis motus ambulatorius, qui sanguinem in regione corporis inferiore magis circumducit, in praecipuis est remediis, qui, medicamentis molestis parum juvantibus, solus saepe ad sanitatem restituendam fuit sufficiens. Debilitas corporis raro bonis tantum curatur alimentis, nisi motus accesserit.