Latin
CHRISTIAN. LADO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 12
Unproofread scanNot analysed yet
Cibus enim &motus socias velut manus sibi invicem porrigere debent, ut cibum motus applicet; chylus enim superfluus alioquin tunicam intrat cellulosam &molestam efficit pinguedinem, nec fibras reddit firmiores. Anorexia a debili ventriculo spirituosis, aromaticis &salsis minui quidem potest, tolli autem non potest. Nullum cibi condimentum saporem adeo gratum conciliat atque praegressum exercitium; si quis dimidium horulae ante cibum motu consumserit moderato. Obstructiones viscerum, fatales istae tot morborum chronicorum insanabilium caussae, ab otio pendent glandularum, a crudo indigestibili remanente, unde glandulae fiunt infarctae &tumidae, quae postea vel evacuant humores diu contentos, eoque acres jam redditos, vicinas rodunt partes; vel etiam suppurantur in tabem, aut in scirrhos &cancros inducuntur. Devorat gulosus puer sub vita sedentaria fructus crudos, ut sunt pyra, poma, reliqua; glandulae colli haud dubie inde intumescunt diuque manent distentae, efflorescit denique sinciput in Achorem, unde glandulae evacuantur. Parem in partibus interioribus processum concipere oportet. Quotidie hoc observatur in filiis honoratiorum, in rusticorùm autem rarius, qui cursu sese exercent quofidie. Scabies in illis frequens, qui minus moventur, velut in climate Indico calidissimo, atque in illis nostratium, qui cameris suis sunt frequentius inclusi. Decoctis massam sangineam depurantibus saepe turpe hoc vitium debellare tentamus, longoque tempore frustra laboramus. Diligentissimos quoque studiosos malum hoc saepe vexat, multosque novi, qui plurimis absque successu in hanc rem usi sint remediis; sed ubi per aestatem rure versantes, laboribus sese macerarunt ad sudorem usque quotidianis, intra octo saepe dies hoc prorsum evanuit incommodum. Ascarides, qui in intestino recto plerumque hospitantur, pertinaces sunt hospites, neque adeo faciles abactu. Nob. D.