Latin
CHRISTIAN. LADO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 13
Unproofread scanNot analysed yet
Praeses quempiam se novisse mihi retulit, qui ab infantia ad annum usque vigesimum quintum, multum ab his quotidie fuerat adflictus, &multa sine successu adhibuerat, ex praescripto medicamenta. Tandem vero Tornoam usque equitando iter ei erat instituendum, atque hoc solo exercitio omnes perierunt Ascarides, ut numquam illis postea per triginta annos laboraverit. Phthisis morbus est paucos ánte occasum deserens. Contra hunc, ex communi medicorum consensu, nihil exercitio equitationis est praestantius. Angli prae aliis nationibus huic morbo obnoxii remedium hoc nobis aperuerunt, &summus ille Sydenhamius equitationem in Phthisi incipiente tam certam esse medicinam, quam cortex Peruvianus in febribus intermittentibus, asserit; unde cuivis, qui hoc malo sese correptum sentit, auctor sum, ne diu medicamentis pharmaceuticis tempus terat, sed ad motum sese equitatorium statim conferat. Asthma pertinax est morbus, multos strangulans, difficilis curatu; curatur tamen saepissime equitando. Innotuere Nob. D. Praesidi duo viri, Asthmate fere ad incitas redacti, qui, post multa medicamenta inutiliter sumta, ejus suasu Stockholmia Ystadium usque equo vecti, &quamvis primis diebus quovis diversorio publico viderentur mox suffocandi post duos tamen menses redierunt incolumes. Scorbutus, morbus in nostris terris frequens ob carnes per longam hiemem sale conservandas, nec non ob defectum eodem tempore vegetabilium &salsos in cibo pisces, motu optime arcetur &pellitur, sine motu vix curandus.