Latin
HOEFFNAGEL
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 148
Unproofread scanNot analysed yet
Apibus unica est foemina (Regina apum dicta), multi Mares &innumera fere Neutrâ. Inter haec, Neutra, (quorum antennae undecim habent articulos) laboribus intenta, ceram &mella trahunt, aedificant, excubias agunt, quae sunt plura. Mares, quorum antennae quindecim articulis constant, nihil suscipiunt laboris, sed foeminae semel, idque cum jactura vitae, inserviunt; Mares heic succubi sunt, velut in Pulice observamus, iidemque post nuptias expelluntur a servis neutris, quae jam jugum excutiunt, matri tamen suae communi omnem praestant reverentiam. In Vespis idem fere obtinet, ubi Foeminae juniores sub autumnum impraegnantur, mater senior &omnes mares per hiemem moriuntur, foeminae vero juniores nuper impraegnatae supersunt &vere proximo familiam propagant. Formicae neutrae acervum construunt in formam coni, ut aqua defluat, &pupas a parte australi deponunt, ne radiis solaribus immediate subsint. Heic longa instituuntur habitacula maribus &foeminis destinata, quibus neutra omnia praestant obsequia, donec post nuptias ac partum, ex arce Patres Matresque disturbant. Formicae autem caespitum melius sibi prospiciunt: sub nuptias enim sedem sponte deserunt, &examine instar apum facto, in aëre copulantur &suo quaeque loco novam condunt familiam. Hermaphroditi in Insectis nondum observati. Aphides quidem ad quintam progeniem genus propagant, sed postea tamen copula repetenda est, sic vis genitalis in Aphidibus ad quintam valet progeniem. Mares insectorum, ut inter accipitres, foeminis semper sunt minores. Speciem suam cura propagant eximia, ut a recenti carne Muscae carnariae, a Brassica Papiliones Brassicarii, ab aliis alia difficulter admodum abstineantur, ne ova sua deponant.