Latin
HOEFFNAGEL
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 149
Unproofread scanNot analysed yet
Attentionem meretur Starabaeus pilularius &Carnifex, quorum individua mutuam sibi praestant operam; cum enim foemina in pilula stercorea ova posuit, in hac ad suum locum devolvenda, illam pedibus suis, qui axiformes componuntur, adjuvant mares, uti id Aristoteles dudum &Plinius observarunt, &recentiori aevo Löstingius. Mirabile visu est, quod foetus Cocci &Onisci exclusus, matrem devorent vivam; quod Sphex larvam Phalaenarum promte necat, defodit, ibique ova ponit. Rajus p. 254. Nec sine admiratione videmus unam eandemque speciem Aphidis aestate viviparam, sub autumnum esse oviparam. De ovis seu seminibus insectorum nimis multa adferri possent; Adducam vero exempli loco Hemerobium (Perlam), quae ova ponit petiolata; Phalaenam (Neustriam) eadem ponentem in annulum digesta circum ramulos arborum, atque composita ova Blattae. METAMORPHOSIS in hac animalium classe, si aptera exceperis, ubique agitur; haec scientiam multo fecit ampliorem, sed tamen maxime est necessaria ad ordines naturales inveniendos. Transmutantur vero insecta ab ovo primum in larvas, deinde in pupas &tandem in imagines. In his vero tribus statibus saepe adeo a se discrepant, ut a die nox. In primo stadio insectum ab antecessoribus dictum fuit Eruca, sed cum hoc nomen cum Sisymbriis sit aequivocum, D. Praeses distinctum introduxit sub LARVAE denominatione, quo indicatur insectum in hoc statu esse velut personatum &veste veram occultante faciem indutum. Sub hac enim cute totum latitat insectum, quale tandem declaratur, quamvis molle &alis complicatum, adeo ut in ipsa larva ostendere Svammerdam potuerit ipsum Papilionem cum alis, valde futurum dissimilem; Nihil igitur novi in hac generatur metamorphosi, sed tantum exuuntur exuviae.