Latin
PRAESIDIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 155
Unproofread scanNot analysed yet
ex parte similia videntur, quae Botanici Riviniani introducebant, ubi ad naturam minus attendentes, ob notas leviusculas genera dissolvebant naturalia unde etiam dudum e scientia sunt exterminata. Non enim heic fingendum, sed inquirendum quid natura ferat, quid ferre recuset; opinionum etiam commenta delet dies. Scientia igitur adcurate intiospicienda, &genera ex suis larvis, metamorphosi &aliis momentis sunt cognoscenda, antequam nova constituere audeas, quod maturis sane viris erit concessum. Quotidiana in Botanicis experientia docet, nullos ad nova genera constituenda esse propensiores, quam qui ad hoc negotium sint ineptissimi. Per renovationem &commutationem nominum maxima oritur confusio; ut Cicindela &Carabus eidem subjiciantur generi, dum nomen genericum sumitur Buprestis, sed cum hoc longe aliud antea denotet genus, ejus loco substituitur Cucujus. Ut Cantharis officinarum Cerambyces denotet, a genere Meloës Cantharis contra naturam distingvitur, &Cantharis L. novum sortitur nomen Cicindela, &sic in ceteris variis. Acridium &Locustam a Gryllo, Crabronem a Tenthredinibus, Mylabridem a Necydalide perperam divelli per se patet, ut alia taceam. §. VIII.