Latin
PRAESIDIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 156
Unproofread scanNot analysed yet
NOMINA TRIVIALIA, suis subjecta generibus, non multam movebunt controversiam; verba enim valent ut nummi, perinde ac nomina virorum Petri, Pauli. Nomina autem trivialia in insectis phytiphagis a Planta, unde potissimum vivunt, optima omnino sunt, aliisque praeferenda; itaque ubi ad fastigium scientia aliquando fuerit perducta, vetera nomina trivialia novis cedent, a planta ejusmodi desumtis; sic Phalaena Mori, Graminis, Chaerophyllata; Chrysomela Populi caetera, nomina sunt selectissima; Cavendum tamen heic est, ne praeceps nimium feratur judicium: Insectum enim saepe, ob necessitatem, aliam edit plantam, quam veram, &sibi destinatam, ubi haec non adest; ita Phalaena Mori comedit folia Lactucae, ubi folia Mori desunt, licet non aeque commode ex illis valeat. In systemate naturae alia nonnulla invenio exempla inventionis nominum Trivialium, nempe in Phalaenis &Papilionibus. PHALAENAE genus copiosissimum constifuunt, quod in plures ideo sectiones est distribuendum ad confusionem evitandam: distingyuntur in Bombyces, Noctuas, Geometras, Tortrices, Pyralides, Tineas &Alucitas. BOMBYCES &Noctuae, quae adeo inter se sunt affines, ut foemina Bombycum a Noctuis difficillime discernatur, promiscue nominantur. GEOMETRAE vero omnia sua nomina trivialia in Aria &Ata terminant, prout antennas habuerint setaceas &pectinatas. TORTRICUM in aria, PYRALIDUM in alis, TINEARUM in ella &ALUCITARUM in Dactyla; ut ex ipsa terminatione pateat, ad quam quaelibet sectionem sit referenda. Optandum foret, ut pari modo tota scientia potuisset institui. Heic enim nomen ipsum insecto dignoscendo inservit.