Latin
VIRILLHO OI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 203
Unproofread scanNot analysed yet
SUMEN, Romanorum deliciae, usque adeo commune esse caeperat, ut usum hujus Legibus, quas dicunt, Sumtuariis, prohibere cogerentur, quum omne alias Suillum genus luxu, forte per totam regionem deletum fuisset. Sumen vero triplex erat. 1. Vulva Suis gravidae. 2. Vulva Suis virginis, seu sterilis. 3. Vulva uno die post partum exsecta. haec accedit ABDOMEN cum ubere, uno die post partum occisa Soe, a foetu non haustum. Haec aliaque his gemina foedissimi nomen luxus haud dubie merentur. Ab hoc vero alienus est hujus, quo vivimus, aevi luxus, quippe quem in Thea, Coffea, Saccharatis, Vinis, Commessationibus post coenam in multam noctem, chordis Musicis, similibusque consistere novimus. Huc Compotationes suo etiam jure referantur, dum corpus permultis variisque inebriantibus, Mero scilicet, Cerevisia, Spirituque frumenti incalescit, ac supra modum oneratur. Contra autem id omne cibi genus, quod varie licet praeparatum ac diversissimum, e nostro tamen penu depromtum, aut parvo saltem emtum habeamus, perperam luxus nominari credimus. Quidquid enim ab altero comedamus, alterius parsimonia cibi tanquam compensatur. Neque vero luxum appellemus, si quis Ribesia, Cerasa, Pruna, Melones, Poma, Pyra, qualia suus ipsi hortulus suppeditat, apposuerit, aut e cella pecuaria Lac, Butyrum, Caseum, Lardum, Tomacula, Botulos &denique Isicia depromserit; hoc enim, quantumvis multiplici, parabili tamen victu, non est, quod prohibeatur, unico licet cibo exsaturari queat. Nemo itaque existimet me varias commendando ciborum species, luxui, avitae virtuti inimicissimo, vel tantillum indulgere. Unaquaeque gens sui plerumque basin alimenti a certo quodam genere habet.