Latin
VIRILLHO OI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 204
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Arabes Dactylis inprimis vescuntur, Aegaei Caricibus seu Ficubus; Persae quidam Pistaciis; Europaei plerique Cercalibus, Lappones Carnibus, Sinus Persici incolae atque Norvegi vitam Piscibus maxime sustentant. Haec tamen simplicia varie praeparantur, ut varium praebeant saporem. Plebeji autem ac ultimae sortis homines in minori ciborum varietate ac apparatu acquiescere necessum habent, quemadmodum contra opulentiores suum magis variantem praeparatumque appetunt victum. Vegetabilia minorem requirunt apparatum quippe natura ipsa fructus maturatos efficit atque ad nutrimentum idoneos; Olera, Radices &Caules coctione tantummodo egent, qua, si paulo duriores fuerint, faciliores mollioresque reddantur. Carnes vero, ut gustui sint accommodatae, diligentius ac majori cura praeparandas, quis, quaeso, nescit? crudis enim carnibus aut piscibus comedendis, perpaucorum, nisi fame dominante, assvescere possunt ventriculi. Non me quidem fugit, quod Samogetis parum referat, utrum carnes piscesque crudos, an coctos comedant, quin etiam ab Episcopo Aboensium Reverendissimo D. D. Menandro accepimus, Kalmuckenses milites Anno MDCCXLII, Aboae commorantes, equo rustici, nundinas celebraturi, in platea occumbente, corium cadaveri mox detraxisse, ac crudam ejus carnem post aliquot horas, ibidem devorasse. Bartholinus quoque in Medicina Domestica, pag. 244. hunc in modum scribit: Grönlandi, qui nuperis annis ad nos advecti optima valetudine fruebantur, quamdiu carnes crudae ab iis comedebantur.