Latin
VIRILLHO OI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 205
Unproofread scanNot analysed yet
Neque ignoramus Hottentottos carnes leviter supra prunas torrere, saepissime vero crudas. ac inter duos tantum lapides contusas edere carnes. Sibi vero habeant isti, quidquid necessitas ac consvetudo ipsis suggerit alimenti; verum haud sciam, &valde equidem mirer, istine magis, quam alii phthisi laborent: ab ipso enim naturae ordine observavimus, quod ne Simiis quidem hujuscemodi arriserit victus. Major saltem corporis motus in hoc requiritur vivendi genere, quo nomine Sedentariis atque Otiosis haud conveniens est cibus. Vario autem apparatu, nimirum exsiccatione, coctione, &praesertim assatione, palato gratae ac utiles redduntur carnes, cum plurimis, quae ex iis parantur, ferculis, cum carnes nunquam sapiant, nisi corruptae. In allatis modo diximus, Medicos morborum multitudinis caussam in ipsam ferculorum multitudinem varietatemque conferre. Hanc ipsorum sententiam observationes sat multae confirmare videntur, quippe quibus edocti novimus, Eremitas aliosque permultos debile morboque diutino enectum corpus, per simplicem tantum victum, ad occiduam usque senectutem sustentasse, quamobrem omnem fere ciborum varietatem, veluti pestem, fugiunt atque condemnant. Nondum memoria excidit simplex quidam nec callidi ingenii veteranus litterarum Studiosus, Upsaliae nomine Westerberg, qui, aliquot ante annos, eandem hanc Upsaliae servavit Diaetam. Per totum nempe primum semestre Halece vescebatur, per secundum Salmone, ac per tertium denique Carnibus, immo vero etiam per quartum, mirabile dictu, Caseo atque Butyro, &sic quotannis. Neque tamen, id quod certissimum est, optima usus est valetudine. Ad me quod adtinet, quorundam de ciborum varietate opinionem haud sine multa exceptione affirmandam opinor.