Latin
GELIDA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 229
Unproofread scanNot analysed yet
Sed spe sua pessime decipiuntur, qui, una cum ejusmodi frigore, robur etiam dicti visceris obtineri judicant. sane graves gelu effectus in externas corporis partes quicunque perpessus sit; qui congelata membra, aut perniones, viderit, vel saltem audierit; quive pessimas a solo frigidi aëris afflatu oriri Colicas non ignoraverit; facile, opinamur, intelliget, non leviora, quin contra graviora multo damna intus assumtam glaciem allaturam fore partibus longe tenuioris texturae, &ad frigus sustinendum minime factis b). Profecto non possunt non tenues &nudi vasorum ramuli, viscera perreptantes omnia, ab ingesta glacie constringi, quin forsan rumpi c), &,quos illi vehunt, humores cogi: nam illae frigoris vires sunt nocentiores semper quo subito magis calidas partes attigerint; ut taceam; ipsas inde marcescere vena) Neque veteribus ignota fuisse multa eorum, quibus recentiores jam delectantur, docet SENECA: Videbis, inquit, quosdam graciles, palliolo focalique circumdatos, pallentes &aegros, non sorbere solum nivem, sed etiam esse; &frusta ejus in scyphos suos dejicere ne inter ipsam bibendi moram tepescant. Vid. Ejusd. Quaest. Natur. IV. Cap. ult. --„ipse thorax &ventriculus ipse a frigido superatus, moleste fert, &mortem minatur, quia maxi"ma desvetus est. HIPPoc. de humid. usu, VI. "Frigidum valde venas rumpit, &tussim movet, velut nix, glacies; &constringit ---HIPP. Popul. L. VI. Sect. III. ventriculi fibras, quemadmodum ab externo frigore torpidi fiunt artus. Non est igitur, quod quis miretur variis in locis inflammationes, post gelidam istam escam, fieri internas, pertinaces; &,qui has concomitantur, dolores, saepe atrocissimos, oriri; &abscessus varii omnino exitus; &choleram, &lethalem intestinorum levitatem, &,quae cetera sunt, plura. Abundant, quae ab ipsis illis regionibus, ubi quotidie usurpatur saepius nominata glacies, ad nos adveniunt scripta, testimoniis, de ingenti, quam ibidem locorum quotannis illa adfert, clade; multum licet alias consvetudo valeat ad corpora hominum assvefacienda.