Latin
GELIDA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 230
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus omnibus quanta illi insit nocendi vis, &ab illa sibi cavere quantum referat, luculenter satis patere existimamus. §. III. Minus utique nostratibus familiaris est, cujus supra meminimus, glaciei usus; utinam vulgatior nunquam fiat! At frequentiore profecto in usu sunt aliae res, in quibus etiam gelu reconditur. Sunt hae frigore duratae Ostreae; quas, nescio, quae angustiae primum induxerint homines, ut pro cibo adhiberent recentes; multos tamen novimus, quibus hodieque sunt in deliciis. Cetera, quae inferre valent illae, damna ne attingamus; eosdem, quos superiore §:o glaciei in viscera ipsa admissi esse diximus, noxios effectus congelatas Ostreas in ventriculum ingestas sequi observatum est saepius. Inter plurima quae extant, duo tantummodo, quae ad manus sunt, in fidem dictorum, eligimus exempla. Alterum viri cujusdam, qui mercaturae caussa ad nundinas Upsalienses olim advenerat, ostreas, quas vehementer desideraverat, occasione data, quindecim simul, licet gelidas, avide comedentis: ex quibus in colicam incidit, post triduum lethalem.