Latin
GELIDA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 233
Unproofread scanNot analysed yet
Commune demum est, inferioribus praesertim sortis hominibus, vitium, cum a febre calent, frigida ingerere stomacho; ex quibus saepius febres ingravescere visae sunt. Frequentissime autem, cum a labore vel motu fortiori exaestuant, imprudentiores aquam, etiam frigidissimam avide hauriunt, unde non raro saevissimae pulmonum, &ventriculi intestinorumque inflammationes, aliave mala, excitantur e). Perstat enim regula: motibus oppositis nihil periculosius in corpore humano. Angue igitur &cane magis caveat ab isto errore, quicunque propriae sanitatis vel minimam curam habuerit. Paucis autem monere ordo jubet, non omnem frigidi potus usum nocere, quin potius calidorum usu in plurium morborum curatione latius multo patere. Temperate frigidam (non vero gelidam) heic loquor aquam, scilicet eam, quae non multum calori hominis naturali inferior est; licet adsveto tamen aliquantisper frigidior concedi possit. Sicuti enim ALEXANDRO Regi non bene successit, in frigida unda exaestuans refrigerare corpus; sic Fennoni, aut alii euidam a teneris adsveto, e calido balneo in mare vel nives prosilire saepius non nocet. Neque nos illi, qui calidis diu indulserit potibus, autores esse vellemus, ut mox frigidam cum calic) J. BAUHINO accidisse relatum est, ut, per Apenninas alpes iter faciens, a potu aquae frigidae cystitidem contraxerit, ita ut poene periret; sed meminisse juvabit auxilii, quod illi tulit Socius GABELKOFER, qui propinatis amico quatuor nucibus myristicis, vitam morituro promte servavit. calida mutaret diaetam, licet Lappones Sveciae aquam impune haurire noverim, quae intra primum congelationis punctum &octavum caloris versatur.