Latin
GELIDA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 232
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quidem est, multa, alias non vitanda, damna averti posse, si, ut prudentiores solent, quantum cerevisiae pro sequente die opus sit, tantum e cella pridie promatur, quo intensissimum minuatur, quod contraxit, frigus d). Quoties vero acciderit; &sane non raro accidit; ut vel prorsus id neglectum fuerit, vel depromta quantitas usui intento non suffecerit, novaque ideo, recentissime ex frigida cella hausta, propinanda fuerit, varia inde malâ, colicos puta dolores atrocissimos, pectoris, hepatis, renum, aliarum denique partium, inflammationes; quin immo articulorum dolores, hydropes, &chronicos alios morbos, oriri, observatum est. Haec scribenti mihi in animum incurrit, qui Fahlunae urbis incolarum olim fuit, mos, dum hospites comiter exciperent, cerevisiam, quae omnem aliam, in patria usitatam, semper antecellit, illis offerre; tumque pocula vel integra, vel qua dimidiam saltem partem, non alternato spiritu, frigida ista hauriendo, in bibendo vires invicem tentare. Quae consvetudo male illis cessit. Accidit enim, idque praesertim anno hujus seculi trigesimo quarto, ut hydrope optimorum eivium plurimi quotannis e medio tollerentur. Quod cum frigidis tantumd) Meminisse oportet, aquam coctam fortius, non cocta, frigus contrahere. Ideoque Romanis in usum fuit aquam decoquere, vitroque immissam in nive refrigerare, teste PLINIO in Nat. Hist. Tom. III. L. XXXI. C. III. Et Indianis frequentissimum est, calidam, quae illis est, aquam lagenis committere, quas in palmis suspendunt, ubi tam valde refrigeratur, ut non nisi adsvetus eam perferre possit. teste Koempfero. tummodo deberi &superfluis potationibus superstites comperissent, mortuorum tandem perterriti exemplis, erroreque mature misso, periculum evitarunt.