Latin
HI. DESCRIPTIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 238
Unproofread scanNot analysed yet
HI. DESCRIPTIO. CAUDEX est frutex humanae altitudinis, ab imo ad summum ramosus: ramis alternis, vagis, rigidiusculis, cinerascentibus; summis vero non nihil rufescentibus, teretibus. FOLIA alterna, petiolata, obovata aut ovalia, consistentia, perennia, laevia, obtusa, serrata, basi vero integerrima, subtus venosa, tamen glabra, utrinque viridia. PETIOLI brevissimi, semicylindrici, subtus gibbi, supra plano-canaliculati. STIPULAE nullae. GEMMAE acuminatae, incurvatae, rufescentes: squamula exteriore decidua, reliquis in folia expandendis. PEDUNCULI axillares foliorum, solitarii, rarius gemini, nudi, uniflori: Floribus albis. FRUCTUS cernui, ex globoso tricocci. SEMINA magnitudine nuclei Coryli, sed rofundata. Cetera ut in Charactere Generico. Observa: utriusque speciei stores numerosissimos vidimus exsiccatos, quod vero Thea viridis gaudeat petalis novem, Thea bohea vero senis; hoc non propria experientia, sed fide Cl. Hillii asserimus III. SYNONYMA. SYNONYMA plurima, tam ab iis, qui fruticem videre, quam ab illis, quibus visus non fuit, data, enumerare supervacaneum duco, illis tantummodo contentus, quae in Spec. plantar, ut meliora, recensentur. THEA. Hort. Cliff. 204. Syst. Nat. 593. Mat. Med. Thee. Thée frutex. Barth. act. 4. p. 1. t. 1. Bont. jav. 87. Thee sinensium. Breyn. cent. 111. t. 112. ic. 17. Chaa Bauh. pin. 147. Evonymo affinis arbor orientalis nucifera, flore roseoFIGURAS inter, prima est Bartholini, fruticem hunc, utpote a specimine sicco delineata, non multum illustrans.