Latin
HI. DESCRIPTIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 239
Unproofread scanNot analysed yet
Bontii altera, in ipsa licet India facta, ubi frutex conspici potuerit, priori tamen parum praestantior. Plukenetii omnium primum approbari potest. Breynii adhuc melior est, &Kompferi omnium optima tam qua ipsam figuram, quam qua totam fruticis descriptionem. IV. LOCUS. Crescit, quantum adhuc notum, in China &Japonia tantum, ad latera collium &ad ripas inprimis fluviorum, aquae tamen nec stagnantis, nec Solis nimii cupidus. A Canton usque ad Pechinum in China reperitur, quod mirandum. Urbs Pechini aequali a polo longitudine ac Roma distat, regiones vero Orientales Europaeis nostris lange sunt frigidiores, adeo ut Romano-Catholici, Pechini observationes instituentes meteorologicas, frigus ibidem esse multo acerbius, ac Stockholmiae, contendant. Thea in horto Academico, calorem quidem optime perferre videtur, tempore etjam hiberno, licet non intensissimum, cumque per aestatem sub dio terrae fuit commissa, aeque ac reliquae indicae arbores viguit, eam tamen frigori hiemis exponere nondum licuit.