Latin
V. PRAEPARATIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 241
Unproofread scanNot analysed yet
Tota itaque eorum Medicina est Practico-Empirica, nulla fundata Theoria. Usum quaerunt, ad vires &modum agendi non attendentes. Medicamenta vero haec simplicissima, plurimorum seculorum experientia apud eos comprobata, Medicinae nostrae Europaeae incrementum adderent sane non minimum, si Medicus quisquam cordatus, Botanicae simul gnarus, iter ad has gentes instituere vellet, eum in primis in finem, ut genera &species offieinalium, &morbos in quibus adhibentur, sibi familiares redderet; quod cuique Medieo, de scientia sua novis augenda inventis, maxime sollicito, curae esse debet. VI. ORIGO. Quo casu Thea primum in China &Japonia in usu esse coepit, mei nunc non est instituti explicare, potum hunc inde ab antiquissimis retro temporibus ibi fuisse receptum, dixisse sufficiat. Narrationes nec de sancto illorum Darma, utpote fabulosas, adferam, quibus, post centum aliquot annos a nato Christo, eum potus inventorem fuisse &fruticem ex superciliis illius crevisse statuunt. Verisimillimum est, necessitatem, primam hujus potus fuisse magistram. Etenim, aquam animadvertentes impuram, quam coxerunt, salubrioris reddendae caussa, coctione fatuam fieri &insipidam, variarum ei infundere folia plantarum, ut sapidior pariter ac minus debilitans redderetur, variisque foliis expertis, saporem, &gratiorem &minus medicatum, ei conciliari a foliis Theae, observarunt. Elegantissimus etiam, quo utebantur in hoc infuso propinando, modus, suis nempe vasculis Tom. VII. lis murrhinis pulcherrime pictis, non potuit non oculos irritare Europaeorum, adeo ut non solum potum hunc gustaverint, verum etiam secum ut praestantissimum ad Europam transtulerint.