Latin
V. PRAEPARATIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 242
Unproofread scanNot analysed yet
Eum vero postea tanta aviditate fuisse receptum ab Europaeis, non est quod miremur; cum enim nemo nostratum, praeter mercatores, ad has sint profecti regiones, unice operam navarunt, ut potum hunc Europaeis insinuarent nationibus, ad consuetudinem, qua hae gentes impetuose in alienis moribus imitandis rapiuntur, &ad lucrum sibimet ipsis inde redundaturum, attendentes. VII. ELOGIUM. TULPIUS Medicus eruditissimus &Consul Amstelodamensis, in primis fuit, qui anno 1641 orbi Europaeo, talem Theae notitiam communicavit, quam ipse accepit. Verba ejus sunt; creditur nihil hac herba salubrius, cum ad vitam in seram senectutem prorogandam, tum ad impedienda quaecunque sanitatis incommoda; creditur haec tollere calculum, lassitudinem, &c. Somnum evidenter compescit, ut sorbitiones hujus decocti assumentes, videas interdum integras noctes lucubrando consumere, &devincere inexpugnabilem dormiendi necessitatem. Principes viri non detrectant herbam amicis decoquere; in palatiis eorum curiosae asservantur ollae, infundibula, tripodes, calices, &c. aliquot aureorum millibus redemta. JONCQUETUS Medicus &Botanicus Gallus, anno 1657 in explicationes stirpium, summum Theae tribuit elogium; Herba, inquit, divina, nondum cognita C. Baubini temporibus, creditur solis amor, in quam Ambrosiae succos sic fundit salutares, ut, qui hujus exhauserit decoctum, est quod arbitretur sibi senii pharmacum accepisse &c. Virtutem postea potus Theae ad coelum usque extulerunt Medici, in primis Hollandici, fundamenti loco substruentes Physiologiam, quam, maxime stabilem &certam esse, opinabantur: Vitam, in circulatione Sanguinis consistere, affirmabant, ideoque quo tenuior &dilutior sanguis reddi posset, eo facilius etiam per minima vasa &anastomoses penetraret, (cujus Theoriae adhuc apud plurimos invaluit error iste popularis, sangvinem spissum insalutatem, tenuem vero salubriorem esse, etiamsi tota die observent viris maxime robustis sangvinem inesse densiorem, cachecticis &Leucophlegmaticis tenuiorem) quam ob caussam utilius etiam nihil esse posset, quam massam sanguineam crebro diluere tenuissimo Theae infuso.