Latin
TANTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 272
Unproofread scanNot analysed yet
Sic oratione vel sacra vel litteraria, vel alio quodam scripto, quod profundiorem requirit meditationem, consignando per totam diem occupatus, omnia tandem obveniet obtusa; sed accepto Rectore spirituoso, reparatis viribus, novus acceleratur vigor. Justo autem majori sumta quantitate, nimiam inducit alacritatem, ut multa faciat, dicatque ebrius, quae suscipere aut defendere alias nequeat. Quae arcana esse deberent divulgat, sermonemque instituit a vita sobria &potu aqueo prorsus alienum. Sensus etiam res obvias, aliter quam sunt, immo quae non sunt, repraesentant: efr. Dissertatio de Inebriantibus. §. XIV. Stomachicum: quatenus est nervinum &calefaciens appetitum irritat. Hinc a plebejis, &rudioribus adeo diligenter ante prandium &coenam sumitur, ut multis hoc diaeteticum plane sit quotidianum. Quam parum autem hoc conducat, tum imprimis sentient, ubi hausto frumenti spiritu, per dimidium horae cibum exspectare coguntur: tum enim appetitus, ex proportione stimuli debilitatur. Tironibus etiam Medicinae notum est, stomachum, jusculis pingvioribus, petasone aut carne pingvi gravatum, haustulo spiritus frumenti, pingvia solventis &vires vitae excitantis, levari.