Latin
TANTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 273
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem quotidie hoc sumitur antidotum, non meliorem praestabit effectum, quam quotidiana nonnullorum Laxantia, quae id tandem efficiunt, ut stomachus non nisi stimulatus, functionem peragat, equo, ad flagellum tantum molienti gressum, haud absimilis. Congulans sangvinem: spiritu enim frumenti admixto sangvinem venae sectione eductum, supra patellam coagulari videmus; unde etjam Chirurgi in Haemorrhagiis vehementioribus, alcohol vini adplicant, ut sangvis in polypos concrescens vasorum obtruncatorum &ruptorum obturet extremitates. Sangvis intra vasa vel tantillum coagulatus, obstructiones in vasis efficit minimis, sicque Febres accendit phlogisticas, Pleuritides, Peripneumonias &quae mala sunt cetera. Per sorbillationes spiritus frumenti, febres nonnullis, passim incurrunt leviores, &in tussiculam pertinacem, identidem recurrentem; unde tandem Haemoptysis &Phthisis existit lethifera. Haemoptysin saepissime polypos habere in Arteria Pulmonali, sectiones mortuorum docent; Polypi autem spiritu frumenti generantur, unde facile colligi poterit, quantum ex metu haemoptyseos, hic potus habeat periculi. Quin &ob Tussiculam, quae a spiritu frumenti nomen vulgo sortitur, &in Phthisin haud raro potionis hujus amatores praecipitat; mirari satis nequeo, quod vulgus, jejunante adhuc stomacho, majores haustus sumere audeat, contra veterem regulam diaeteticam: vacuis committere venis, nil nisi dulce licet. Nutricem certe, quae jejuna adhuc, sumto majori hujus liquoris haustu, paulo post infanti mammas dederit, convulsiones eidem, ac mortem aliquando accelerasse novimus; manifesto sane indicio, quod brevi hic spiritus totum corpus nutricis pertransierit. §. XVI. Tom. VII. §. XVI.