Latin
TANTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 274
Unproofread scanNot analysed yet
Ex eo, quod sangvis spiritu frumenti coagulatur, nonnulli Medici mechanici Chirurgos reprehendunt, quod Sugillationibus, Contusionibus atque aliis inflammationum generibus, ubi sangvis subest concretus, fomenta spiritu frumenti tincta adplicare solent, cum spiritus hic per se sangvinem coagulet. Nos vero hanc curandi rationem innoxiam judicamus; linteum enim complicatum spiritu frumenti inbutum exprimunt, ut halitus tantum volatilis per cutem ad nervos laesos, &fere mortuos penetret, qui hos excitando vires vitae corroborat, unde reserant sangvinem; neque enim spiritus externe adplicatus, sangvinis coagulationem efficere potuisse quisquam observavit. §. XVII. Ad lac coagulandum spiritum hunc satis aptum esse experientia docet nutricum, potu hoc spirituoso abutentium, quibus lac proprium coagulatum Bubones caussatur mammarum. Salivam etiam spiritu frumenti coagulari observamus; lingva enim &faux post haustum majusculum aridior evadit, atque saliva grumescit, quocirca res nobis succurrit notabilis, quod eorum, qui potu hoc intemperantius utuntur, vena secta, massam videmus sangvineam sero maxime constare, paucissimis vero globulis rubris, adeo ut sangvini hydropicorum fere sit conformis: Nonne hoc solidorum, post stimulum fortiorem, laxitati est tribuendum? Alioquin enim sumto calidiore hoc medicamento, sangyis deberet esse crassior. Nimius certe potionis hujus usus, Hydropem multis adfert, sive a liquoribus intra glandulas coagulatis, sive a dyscrasia humorum, sive a laxitate, eam deduxeris. §. XVIII. Specificum nonnullis Anthelminticum habetur spiritus frumenti, &Lumbrici certe isto necantur spiritu; unde medicamine domestico, Spiritûm Frumenti, cum infuso Allio, adversus vermes propinant nostrates. Sed majorem haec curatio dosin postulat, alia ex parte magis noxiam.