Latin
CAPUT SECVNDUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 29
Unproofread scanNot analysed yet
cetero heic rarius seritur. PISUM sativum (Arter). Hoc multipliciter variat, &maxime vulgare est cortice interiore cartilagineo (Skip-ärter), quod plerumque agris circumseptis a colonis committitur. Pisum vero sine cortice duriore (Säcker-ärter) P. quadratum (Hollands drter &P. nanum (Krypärter) in hortis coli solent: quae singulae varietates, si ultimam exceperis, ramis arborum fulciendae. Intensiore fugato demum frigore, tempus Pisis serendis est convenientissimum. PHASEOLUS vulgaris (Turkista Böner), qui a frigore abhorret, pinguia loca, arundinesque, quibus enitatur, atque praesidium contra procellam exoptat. Ab hoc PHAS. nanus (Kryp-höner), vix differt, scandendi more, excepto. VICIA Faba (Bönor). Cujus varietatum minor (Aker-hönor) in Svecia meridionali ad margines agrorum; major vero plerumque in hortis a populo seritur laborioso, qui quidem cibo adeo duro &flatulento vesci impune potest. ERVUM Leus (Linser). Planta haec, instar Pisi, facillime crescit, sed raro, &tantum a curiosis nonnullis hic colitur. SINAPIS nigra (Senop). Haec se ipsa disseminans, curam cultori minimam parit. S. alba quoque (Angelst Senap) facile floret, minus frequenter tamen adhuc in hortos introducta cernitur. Priori longe acerbior est, ideoque a Nobilioribus praeponitur.