Latin
CAPUT SECVNDUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 30
Unproofread scanNot analysed yet
3. PLANTIS PERENNIBUS adscribuntur. SOLANUM tuberosum (Potatoës eller Jord-Päron), nostris temporibus introductum, quod brevi aestatis spatio, baccas hic ad maturitatem perducere nequit. Igitur propagatur fragmentis tuberosae radicis, tempore vernali terrae committendis. Praesidio contra procellam, &subacta humo, delectatur. Minimo praeterea destruitur frigore, quapropter hiemem in cellae sicca terra servari debet. HELIANTHUS tuberosus (Jord-ärtstäckor). Hic genio nostri coeli est aptissimus, florem vero &semina non praebet. Ut terram habeat sufficientem, tertio quovis anno tuberibus de novo plantatur. Priori sapidior, cultu facilior, &salutare magis tribuit alimentum; itaque mirum videtur, quod in hortis magis non increbuerit ejus usus. LATHYRUS tuberosus (Jordmöss), qui in Hollandia Peregrinatoribus nostris grate sapit, heic ita vigere potest, ut semel introductus vix exstirparetur. Legumina tamen ejus non maturescunt; tuberibus igitur disseminandus. SIUM Sisarum (Säckerrot). Planta haec semina secunda raro hic fert, minimis vero radicis partibus divulsis commode multiplicatur. Anno quovis secundo aut tertio de novo plantari debet, ut radix grandescat. Omnium nostrarum radicum haec optima &dulcissima est, ut merito sane miremur, quid ni in hortis uberior adpareat. ASPARAGUS officinalis (Sparis), qui &seminibus &radice multiplicatur; terra arenosa delectatur. Multum fimi ad hujus culturam impenditur, ut altiles Turiones nascantur. Primis tribus annis non abscinduntur furiones, &demum post octo annos de novo propagantur radices. SCANDIX Odorata (Körfwel). Haec seminibus multiplicatur; temperiei coeli nostra convenit, &ad modum Brassicae coquitur. RUMEX Acetosa, &quidem varietas ista alpina, Russica dicta, quae divisis radicibus propaga& cujus deinceps nulla opus est cura.