Latin
MENITIIECSUU
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 290
Unproofread scanNot analysed yet
In his malis ex herba Menthae vino cocta fomentum Abdomini paretur, aqua Menthae destillata propinetur, abdomen oleo cocto Menthae inungitur, Nutrici porrigitur infusum Menthae, Syrupus, Conserva, Tinctura, vel Mentha quocunque modo parata. Solvit Mentha etiam pellitque sanguinem, ut sit inter optima Emmenagoga in Menstruis suppressis. Exemplo sunt Hystericae, quae Menthae Spiritu, mali sui medicina, diu usae, copiosam ita patiuntur tandem menstruam purgationem, ut facile Haemorrhagiam uteri incurrant &hinc ab usu ejus absistere coguntur. Unde subnata medicis, in Menstruis suppressis ex Eleosaccharo &Menthae Spiritu medicinam parandi occasio. Solvit usus Menthae internus humores, adeoque debiliorem reddit ipsam genituram, quae quo consistentior eo magis foecunda &fervida est; venere abutentibus contra debilior &minus efficax. Eorum, quae sterilitatem producunt, vix ullum medicamentum efficacius est Mentha, hoc effectu notissima ab antiquissimis retro temporibus. Unde Aristoteles, Mentham tempore belli nec serito, nec editô. Ipsa namque libido vigorem addit animumque; Ejus vero defectus effeminatos reddit, &animo corporeque debiles. Est Hysterica Passio frequentissima apud viduas, quarum lympha genitalis jam non satis secernitur, unde humor circa uterum, ovarium, tubas stagnans, acrior fit &corrosivus, uti ex Boneti Sepulcreto Anatomico, &millenis aliis exemplis constat, &inde horrendi illi spasmi &caetera dira symptomata illis perferenda. Intuitu caussae igitur ab Hypochondriasi magis distat hysterica passio, quam recentiores facile agnoscunt Medici, "idie videre licet viduas hystericas a novis nuptiis convalescentes. Inter medicamenta autem antihysterica ita usu Mentha vulgata est, ut vix ullus sit medicus, qui eandem non praescribat, &forte pari ratione, ac supra §. VIII.