Latin
MENITIIECSUU
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 291
Unproofread scanNot analysed yet
in affluxu lactis ad ubera vidimus, sanguinem solvendo &ut Emmenagogon heic agit Mentha. Quum Mentha, ut dictum est, humores reddat tenuiores &fluidos magis, viscidum etiam, tot malorum Laernam, solvat pellatque, necesse est. Medetur igitur Leucorrhaeae &Asthmati, quibus tollendis insusum Menthae cum aqua propinari solet. In Tussi convulsiva &syrupum &succum Menthae cochlearis dosi, commendat Boyle in specificis. Ex humoribus ad tracheam lentis tardisque Raucedo oritur, cui Medicina est Decoctum Pulegii edulcoratum ad uncias binas cum cubitum eatur, Chen. Ex spisso nimis aurium sero, dum Surditas evenit, hic &egregius plane Menthae usus est. Marlovius, felicissimus ille Londinensium Medicus, qui tot arcana &specifica noverat, efficacem ut maxime surditati medicinam parare solebat: Latuerat diu, qua utebatur planta, nec nisi ejus Speciebus terrae mandatis &nil nisi Mentham producentibus, innotuit, vide Dalei Pharmacologiam. Conjectu equidem difficile est, unde hoc hauserit Marlovius; a fide tamen parum abest, debuisse illum hanc medendi rationem Hermanno, qui, quo in Zeylona insula degerat, diuturno tempore, ab incolis duplicem contra surditatem medicinam didicerat, usum scilicet Hedyotidis Auriculariae &Menthae Auriculariae, quarumque haec, ipso fatente Hermanno, alteri multo erat praestantior. Quem nuper citaveram, Daleus refert etiam, Londinensem quendam Agyrtam arcanum contra Calculum venditasse, cujus semina, Watisonio seminante, Mentham produxerunt. Hinc nara aliis in Lithiasi Menthae adhibendae ansa.