Latin
RGANTIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 294
Unproofread scanNot analysed yet
Conii, Daturae, Phytolaccae &c. postquam venenatorum in Medicina formidinem tandem exsuperare didicerit orbis ignarus &meticulosus *). Duplex est, prout a Medicis tractari solet, MEDICINA: Empirica &Dogmatica. Empirica est, quae Pharmaca adhibet longo usu probata, citra omnem de operandi modo disquisitionem. Hujus generis erat Medicina tantum non omnis veterum, atque gentium quarumvis solidiori eruditione ac notitia artis theoretica, Anatomiae scilicet, Physiologiae, Pathologiae, una cum Physicae, Chemiae, Botanices &c. non confirmatarum. Ejusmodi quoque etjamnum est Sinensium, quorum in Pharmacopoliis, perinde quidem ac in nostris, loculi sunt quamplurimi, sua quilibet herba repletus simplici nec praeparata, sed qui loculi non herbae, sed morbi cujusdam, contra quem utiles habentur, nomen adscriptum praeferunt: e. g. Herba contra Cephalalgiam, *)Esculenta conservare venena restituere sanitatem &Medicamenta a venenis sola dosi differre primum docuit D. Praes. Mat Med. n. 16, 17. giam, Herba contra Colicam, Herba contra Febrem intermittentem, Herba contra Peripneumoniam &c.