Latin
RGANTIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 295
Unproofread scanNot analysed yet
Inde fit, qui certo morbo quodam se laborare sentiunt Pharmacopolium adeuntes herbam ex voto coëmant atque in infuso epotent. Neque diffitendum est, suo quoque gaudere, eoque non minimo Medicinam hanc Empiricam pretio: quippe Medicamina ejusmodi simplicia suam per plures omnino aetates in morbis quibusdam vim testatam fecere, cum e contrario, quae saepius vana deprehensa fuerint, sponte sua eviluerunt. Unde Wedelius theor: IX. Omnes sectae Empiria conveniunt, eamque pro basi agnoscunt. Quid, quod medicamenta nostra optima gentibus non nisi Empiria nixis, accepta referimus, cujus rei fidem faciant China, specacuanha, Guajacum, Assa foetida, Opium &c. Solidior autem illa, quam nos profitemur, Medicina Dogmatica est, theoria atque rationibus suffulta, quae &mechanica, methodica, rationalisque audit; ut enim corporis nostri Machina ex sapientissimo Numinis instituto ad leges Mechanicas atque Hydraulicas, qua structuram &operationes est efficta, ita etiam quandoque turbata eadem erit ad regulas emendanda. Constat autem Machina haec ex partibus fluidis &solidis (seposita hic substantia medullari, de qua forte alio loco &tempore fiet dicendi copia). Atque Fluidae quidem ceu verae solidorum matrices, etiam sanguineam massam ex rubro sanguine &seroso compositam, sub se comprehendunt; quae rursus bifariam differre potest, scilicet qua Crasin &Diathesin: ratione Craseos, cum vel abundat vel deficit, nimium seri copia: Diatheseos, cum massa sanguinea peregrino quodam vel acri vel viscido fuerit permixta. Solidae ceu alterae partes humani corporis ex fibris &fibrillis constant: &quidem pro Medicorum laxo &stricto quinque modis differunt, 1) prout siccae I. humectatae, 2) ut crassae I.