Latin
RGANTIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 296
Unproofread scanNot analysed yet
graciles, 3) ut tenaces aut tenerae, 4) ut durae vel molles, atque denique 5) ut exsuccae vel pingves. Singulas hasce qualitates partium Medicus a signis percipit, easque medicamentis suis corrigit &immutat, dum modo effectum sapidorum in fluida &solida satis sibi perspectum habeat: enimvero Sapores ingerendorum, palato, quod transiliunt, quasi inscripti, virtutes suas ipsi indicant, unde prona erit contrariorum a contrariis curatio. Morbosae istae, quas nuper nominavimus, quinque fluidorum solidorumque affectiones diaetae potissimum erroribus originem debent, rebus illis non naturalibus Medicorum nixae; idque ita quidem, ut affectibus laxi &stricti ex asse respondeant. §. III. Igitur, ut a vitiis in solido aut fluido ingestotum ope potissimum insinuatis, morbi repetendi erunt; ita quoque in viis χυλοποιητικαῖς seu primis, ventriculum puta ac intestina, plerumque incipiunt. Quapropter sub ipsum morbi initium sedulo allaborant Medici, ut primae istae viae probe evacuentur; ne, si forte latuerit ibidem morbi fomes quidam, iste diutius haerens instilletur sensim in massam sanguineam, sicque mediantibus fluidis solida corripiat. Quid, quod ipsius naturae indoles est, ut vitia sic instillata per datas portas exterminare ultro satagat, atque laborans &infirma, ope prudentis Medici selectique medicaminis adjuta, sicubi aperiri poterit, mala saepe extrudat, quae retenta corpus omnino destruerent. Inde est quod identidem videmus morbis vel periculosissimis aut obviam plane iri aut poni saltem obicem, beneficio EVACUANTIUM emeticorum, catharticorum, sudoriferorum vel diureticorum. Quaproter frequentius quoque in Tharmacopoliis requiruntur ista, quaem quam medicamenta fere quaevis alia, utpote quae prae aliis Medico ut plurimum usu veniunt. Erant autem medicamenta evacuantia, praecipue Emetica &Cathartica, olim summe periculosa, eo maxime tempore, quo Tartarus emeticus, Helleborus albus, Mezereum, Cataputia, Esula, Eughorbium, Colocynthis aliaque ejusmodi in usu erant.