Latin
CAPUT TERTIVM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT TERTIVM. ARBUSTUM Arbores &Frutices, fructiferas κατ εξοχὴν dicunt, quae in hortis seruntur, &frigus nostrum perferunt, continet. ARBORES. PYRUS Malus (Apel) multas habet varietates. B. Malus sylvestris (Wildapel), quae seminibus facile provenit, &adultior alio transfertur. Huic, non fructus, sed trunci, ad surculos bonae indolis inferendum utilis, habita ratione, heic tribuitur locus; Quo enim pacto arborum incrementis oppido consulitur, quandoquidem silvestris haec arbor, nec hiemis violentiam reformidat, nec radices ejus a muribus terrestribus violantur, nec surculus trunco insertus indolem mutat. Mutant vero arbores a semine prognatae, quod frequenti exemplo constat.