Latin
CAPUT SECVNDUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 32
Unproofread scanNot analysed yet
CYNARA Scolymus (Kron-ärtstäckor), &CYN. Cardunculus, perinde &radicibus &seminibus multiplicandae. Hae hiemem culmo &plurimo fimo equino incalescente, ne a glacie laedantur, teguntur. Nonnisi Nobilioribus paucis hic cibus hucusque contigit. BROMELIA Ananas, cujus fructus nobilissimus, &totius naturae facile praestantissimus est, ultimis his annas in nostra quoque Patria &hortis quidem Magnatum coli coepit. Ne a frigore destruatur planta, per totam hiemem intra domum inhabitatam sicca tenetur. Traduces ejus sunt comae, quae agunt radices, ubi terrae opimae committuntur, &tempore vernali, more Melonum, sub fenestris foventur.