Latin
ANTELUCANUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 330
Unproofread scanNot analysed yet
tempore Aegyptiorum aetates hominis dividere haud raro soliti sunt, (Κλιμαξ Graecis scala est, κλιμακτὴρ vero annus Scalaris), recentiores autem annos hos lusus ingenii judicarunt. Illi vero, septimum &nonum quemque annum climactericum Annum vocabant, &ex hoc fundamento, annum Sexagesimum Tertium esse maxime fatalem &periculi plenissimum, ideoque plerique senes eo fere anno vitam cum morte commutant, dum septenarius &novenarius numerus se mutuo secant; etenim si 9 per 7 multiplicetur, factum erit 63. Numerum Novenarium in medio relinquentes; non possumus inficiari, quin septenarius paullo majoris momenti nobis videatur, si quidem eundem a posteriori, id est, experientia magistra, curatius rimari voluerimus; nam 7. anno Dentes primores mutantur. Vox mutatur hirquitalliendo in mare; Mammae sororiantur &Catamenia incipiunt in sexu sequiore. Genitalia utriusque aperiri &genitura affluere incipit. Crescere desinit in longitudinem; Barba erumpit in mento &axillis. Dentes sapientiae exseruntur. Abdomen pingvedine intumescere incipiat, si unquam. Perfectio summa vitae. Catamenia cessant in femina sterilescente. 56. –Cani incipiunt, &nomina propria difficilius memoria retinentur.