Latin
ANTELUCANUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 331
Unproofread scanNot analysed yet
63. –Fatalis annus Climactericus, magnus dictus, pluribus. Venus langvet. 70. -Repuerascit. Verum quidem est, hos annos plûs minusve abbreviari vel prolongari posse ob effectum diaetae, ita ut Homines, qui in calidioribus regionibus versantur, vel illi, qui calidioribus utuntur, celerius; contra vero qui Climata inhabitant frigidiora, tardius aetatum gradus conficiant; haec tamen stadia uno plerumque eodemque procedunt atque absolvuntur tenore. Porro volupe nobis erit oculis veluti depictam subjicere analogiam &conformitatem, quam servat ipsa natura in suis progressionibus, secundum eam quam sic adpellitavimus, Scalam aetatum.