Latin
MUNDUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 392
Unproofread scanNot analysed yet
adeo ut si singuli divellantur articuli, quilibet tamen vitam constituat propriam; perinde ac si radicem secueris Tritici reptantis, singuli articuli singulas dabunt plantas. Medullam, sedem vitae in aliis plerisque animalibus, Creator intra crustam collocavit osseam, quae semel in os solidum durata, ulterius extendi nequit; sed in Vermibus, ubi nullum est medullae obstaculum, ipsa in plura se multiplicat animalia, aeque ac in plantis, ubi ramus quilibet nova fit planta, seu vita vegetabilis, quae etiam separari, terrae committi, radices agere, aliis arboribus inseri &propagari potest. Verbo heic monebo, errasse illos, qui Caeput ad finem crassiorem Teniae sese observasse visi sunt, cum tamen vix in ullo vermiculo caput invenerit quispiam, multo minus in fine subtiliori, quae novis quotidie crescit articulis, caput existere poterit. CORALLIA Zoophytis maxime sunt adfinia, finesque inter haec, non minus quam cetera naturae regna. in minutissimis, inventu sunt difficillimi; ad terminos autem hos constituendos, Madrepora fungites mente est concipienda. Animalculum hoc est ex suo ovo productum &ni fallor, annuum; substernit hoc sibi basin corallinam &meriens corallum relin(*) Sed primum quod sciam de Zoophytis plerisque &audacius hanc Theoriam sustinuit Illustr. von Linné in editione decima Systematis Naturae. Expressis Linneanis propositionibus permotus Candidissimus Basterus. qui huc usque contra Ellisium reliquosque prioris sententiae patronos steterat, alterius evidentiae victas dedit monus, &gloriosissimo exemplo, repudiata priori sua opinione, veram Theoriam acriter defendere coepit. Pallas Zoophyt. 20. linquit.