Latin
MUNDUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 393
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc igitur animal infra se exstruit, quemadmodum extra se Conchylium &stirps corallina vegetans dici nequit, ut in Zoophytis non magis quam Testa conchae, in animal inclusum excrescit. Si jam animal Madreporae compositum est, &velut Hydra ramos emiitit: animalculum unumquodque rameum basin suam construit, tum fit Madrepora composita. In Milleporis idem obtinet; quae ergo cum Zoophytis nequaquam sunt confundenda. Supersedeo commemorare NAUTILOS minutissimos Maris Mediterranei, littoris Arimensis, utpote Caltar, crispus, Beccarii, rugosus, umbilicatus, obliquus, Raphanus, Granum, Radicula, Fascia, Sipunculus, Legumen, a Beccario Planco aliisque lectos, qui Arena minutiores oculis Hominum se subduxerunt in nostra usque tempora. Multa adhuc dicenda forent de mundo vulgi oculis subducto, si ad INSECTA me conferrem contemplanda, quae plebs tantopere contemnit, &quorum considerationem senes quoque nonnulli, a quibus meliora sperares, praestigiis &crepundiis adnumerant, cum tamen opera sint sapientissimi Creatoris, qui nihil plane frustra condidit; vidimus nostra aetate, postquam ad haec animalcula adtendere coeptum est, aequilibrium naturae in regno vegetabili &animali per illa sustineri, adeo ut nullum horum, sine defectu Politiae Naturae, prorsus exstirpari queat. Plura enim haec, quam animalia maxima, multitudine molem compensante, operantur, ut mirabilem eorum oeconomiam, metamorphosin aliasque dotes sileam. Apes, Bomhyces, Formicae, Aphides singulae acutissimorum virorum exercuerunt industriam. Hinc apertis jam oculis &excitata plurium diligentia, nostro seculo quinquagies plura horum sunt detecta, quam toto ante nos tempore. Ad hoc vero microscopia mirifice prorueB b 5 fuerunt, sine quibus, Aphis, Chermes, Coccus, Trips, Podura, Acarus &c. nunquam satis adcurate potuissent examinari. Phalaenam occultellam habet D.