Latin
ARBORES & FRUTICES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 41
Unproofread scanNot analysed yet
β. Quae in fenestris calidi cubiculi semper locantur, sunt JASMINUM officinale. VINCA rosea. Ita habes B. L. ea, quae pro loci &temporis ratione super hac materia in medium proferre maxime e re visum est, quaeque ab ingeniosiori, aliaque aetate, qua ad altius fastigium indagationis &experientiae provecta fuerit haec scientiae pars, &emendari &fusius tractari poterunt. Nihilo tamen minus his faveas pagellis, quae Patriam nostram multis magnisque vegetabilium commodis auctam esse, quodammodo indicant. Licet enim dulcia vina de uvis heic non exprimantur: praebet tamen hordeum nostrum potum, qui sua saepe prae eis gaudet virtute; licet coeli nostri genius Citris Palmisve, quarum fructus alit &succus refrigerat, non indulgeat; Mala tamen &Pyra optimi saporis habemus, quae non sine singulari voluptate consumere, &in cideram, aliaque sapida fercula redigere possumus. Et sic in ceteris. Adeo quidem, ut perfectissimam creationem Sapientissimi Numinis satis nequeamus devenerari, qua humanae felicitati ita consultum voluerit, ut quam demum cunque incoluerimus terrae partem, bene, commode &feliciter vivere possimus. CXXVII. PTTRUDO