Latin
ARBORES & FRUTICES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 42
Unproofread scanNot analysed yet
MEDICINALIS, PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNe, Proposita a DANIELE WESER, Holmiensi. Vpsaliae 1765. Mart. 6. irandum naturae ordinem debita attentione 3 qui considerat, omnia, aut mediate aut immediate, hominum utilitati &commoditati inservire, facile reperiet. Natura scilicet tam multiplex est in suis operibus, ut vix quid desideretur, si illam recte cognosceremus. Qui non obstupescat, duma arma &ora animalium, quorum sua cuique generi tribuit rerum Arbiter, justae contemplationi subjiciat? Inter animalia vermes nostra admiratione videntur dignissimi, quippe qui a nostra &eorum animalium, quae nobis sunt simillima, figura valde differunt. Nec aliam esse rationem existimamus, cur pars illa Historiae Naturalis, quae naturam vermium explicet, ad nostra usque tempora minus exculta &aestimata sit. Nostra autem aetas, ut vere dicam, tum naturam, tum oeconomiam horum sat mirabilem ante oculos primum posuit. Quid? quod a caeteris animantibus vermes multis differunt proprietatibus; &inprimis ab Insectis, quibus hucusque fuere commixti. Carent enim capite, vix oculos, non aures, vel nasum habent. Pedibus &pulmonibus destituuntur. Nullo vel saltem unico praediti sunt ossiculo, visque sese alias pandendi, alias contrahendi illis est concessa.