Latin
CAPUT QUARTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 437
Unproofread scanNot analysed yet
Fructus autem &emolumenti ex illis nihil exspectet, nisi quis insectorum metamorphoses &sic dictos somnos bombycis sciverit, culturamque Mororum didicerit, quarum folia, bombycum princeps pabulum, si defecerint, Larvis suis, aut si mavis, suis divitus amplius frui non poterit, qvum omnes, quantumcunque eorum agmen fuerit, sensim sensimque fame pereant. Pulices, hostes pessimi sexus nobilioris, tempore aestivo, tolluntur facillime pelle Leporina, nota prius leporis natura. Pediculi destruuntur gelu, Hydrargyro, Staphisagria, Veratro, Apio, Menisspermo, Ruta, Lauro, Croco, Pingvicula, Oleo, Tabaco. Lumbrici, qui hortis saepe multum detrimenti adferre solent, pelluntur fuligine; Hirudines in piscinis &Lerneae solo sale muriatico. Sed manum de tabula. Ex paucis enim, quae adduxi, opinor constare, quemcunque, qui sua tueri &multiplicare voluerit bona, seu Vegetabilia, seu nnimalia, singulorum nosse debere indolem &vivendi rationem, quam ipsius naturae Opifex instinctui singulorum, ad uniuscujusque fabricam &stabilem universi ordinem, convenienter indidit. Tum enim naturam ducem sequendo alimenta, habitacula, cetera omnia, ad umuscujusque speciei commoda &foecunditatem instruet. Naturam ergo studebit, e jusque Oeconomiam &Politiam, non lucri tamen cupidine sola. Brutorum enim si non commiscendus gregibus fuerit, delectabitur omnino simul, supra quam verbis explicari potest, Divinorum operum contemplatione et admiratione tantae, quae ubique in illis fulget, Majestatis infinitaeque in humanum genus bonitatis: unde non poterit non, imis cordibus agnoscere aeternam esse solius Dei gloriam.