Latin
CXLVIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 438
Unproofread scanNot analysed yet
CXLVIII. ECESSITAS HISTORIAE NATURALIS ROSOTIL, QUAM, PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE, Proposuit ALEXAN. DE KARAMYSCHEW, Nobil. Rosso-Sibir. Acad. Scient. Stockh. Adscriptus &Caes. Mosc. Univers. Studiosus. Upsaliae 1766. Maji 15. Prustraneum foret profecto creationis opus sine animante rationali, cum per hoc Deus ter optimus maximus gloriam omnipotentiamque suam manifestare vellet; solum vero esse hominem in orbe nostro, qui vera gaudeat ratione, nemo inficias iverit; unde &tuto colligere possumus, obligatum esse eum ad id, cujus caussa est productus. Si in hunc terraqueum globum oculos suos conjiciat, non potest non, ex vestigiis relictis, suum cognoscere Autorem, cum omnia videt sui caussa esse condita, singula mediate vel immediate in suum cedere usum, omniaqua vitae commoda exinde suam ducere originem: Haec omnia sub tribus, sic dictis, naturae regnis, Animali puta, Vegetabili atque Lapideo, comprehenduntur. Illa scientia, quae ad istorum cognitionem nos ducit, Scientia naturalis, vel Cognitio naturae, audit.