Latin
ARBORES & FRUTICES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 44
Unproofread scanNot analysed yet
Quaedam ovula pariunt, quae herbis afiiguntur; quaedam partunt ovula composita, patellis ovatis similia; anae ovula vel pullos sub abdomine gerunt. N. D. Praeses unam aliquando aperuit, pullo admodum magno gravidam, cujus funiculus umbilicalis extremitati posteriori pulli adhaerebat. Dum mas &foemina coëunt, ex analogia cum reliquis vermibus rite notis, qui androgyni sunt, sexum utrumque concipere credimus. Habitant variae in aquis dulcibus, ut in piscinis &in torrentibus, nec salsas aquas ferunt. Aliae &distinctae species in mari occurrunt, nec alibi, uti Hirudo muricata. Species hujus generis in systemate Naturae sequentes enumerantur pag. 1079. Sanguisuga, Medicinalis, Octoculata, Stagnalis, Complanata, Indica, Heteroclita, Geometra, Muricata, quas recensitas videas in Fauna Svecica, cum variarum descriptionibus &synonymis. pag. 278. Medici ab antiquis inde temporibus, solliciti fuerunt, de ea specie, in usum medicinalem eligenda, quae maligna non esset, nec ictus venenatos caussatura. Quantum autem mihi notum est, nullae in plaga nostra boreali metuendae sunt veneno infectae Hirudines. Et ex observationibus Experientissimi Dini Diris GISSLER constat. Norrlandos loco Medicinalis adhibere speciem Hirudinis, quam sanguisugam appellant &vulgo HostIgel vocatur, quibus tamen persvasum est, quod solum novem mtidissimum equum exhaurirent, &sanguine &vita privarent. Species autem, quam Medici &Chirurgi potissimum in usum vocare solent ad morbos sanandos, est Hirudo Medicinalis vel Hirudo depressa fusca, lineis flavis dorsalibus sex: intermediis immaculatis; subtus cinerea nigro maculata. Quam graphice descripsit clarissimus Professor BERGMAN in actis Holmensibus 1757 pag. 308. In nostris terris haec est maxima, saepe quinque pollicum longitudine, subtus depressa &maculis flavis variegata.