Latin
ARBORES & FRUTICES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 43
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem horum quinque ordines, quemadmodum tradit Systema Naturae: Intestina nempe, Mollusca, Testacea, Lithophyta &Zoophyta. Intestina, quae ordinem primum constituunt, sunt vermes, qui artubus destituti, nudi item &liberi, ut e loco in locum facillime se movere possint. Sub hoc ordine sequentia genera militant: Gordius, Lumbricus, Ascaris, Fasciola, Hirudo, Hyxine, Sipunculus. Ex his, Hirudinem tantum nostrae subjiciemus considerationi, speciminis Academici instar; &hoc dum facimus, Tuam, Lector Benevole, benigniorem censuram expetimus. Distinguitur autem a reliquis in eo praesertim Hirudo nostra, quod ad posteriorem extremitatem corporis cotyla gaudeat subrotunda; qua quidem cotyla in motu ac incessu hunc in modum utitur, ut illa rei se cuivis objectae adfigat; quo facto, corpus in longum extendens, sese, anteriora versus attenuando, prolatat; tum ita exporrectum animal capite seu apice suo truncato antico haerens, atque posteriorem extremitatem relaxans corpus in formam contrahit, quo sic cotylam illam posticam ad caput quam proxime admoveat. Hac igitur cotyla atque capite alternis vicibus haerens, eadem ratione cursum repetit, puta extendendo attenuando, prolatando contrahendoque, perinde fere ac incedat larva Phalenae Geometrae. Dum vero in aquis natat, aquas penetrat motu serpentino sive undulatorio totius corporis. Species quaedam sunt teretes, aliae depressae, aliae striis transversis cinctae, aliae laevigatae, aliae verrucis obsitae. Ge. nitalia locantur subtus fere in medio, sed extremitati anteriori propiora &silus supra extremisatem est posteriorem.