Latin
CXLVIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 441
Unproofread scanNot analysed yet
Fateri quidem me ipsa jubet rei veritas, ibi descriptiones datas quam maxime esse imperfectas, sed tamen numerum rerum asservatarum cognoscere exinde licet: Etenim praeter illos pretiosissimos thesauros Anatomicos, quibus pares orbis forte non vidit, &praeter ditissima Herbaria, sunt ibi mammalium species 212. avium 892. amphibiorum 468. piscium 470, ut jam nil loquar de numero insectorum vermiumque plane admirando. Scientiam hanc fuisse in Australi Europa, &praeprimis in Italia, prognatam, neminem, puto inficias iturum, ubi &debuisse illam semper felicissime vigere, primo intuitu, cuique videbitur; verum enim vero, contrarium nos experientia docet. Paucos, crede mihi, Italorum offendimus ante decennium (*),qui ejus imbuti sint cognitione. Aliam vero hujus negligentiae caussam vix inveniemus, quam Pseudo-theologorum artificia, quippe qui persvadere vulgo conantur, per haec studia duci homines ad Atheismum doctosque retrahi a scientiis excolendis solidioribus: ast falli fallereque hanc gentem, cuique patet, quae forsitan idcirco culturam ejus inhibet, ne aperiat cultoribus ejus veE e 5 *)Hoc vero, quo vivimut, tenipote plurtimi, Crori sunt per Italiam indefessi naturae scrutatores.