Latin
CXLVIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 442
Unproofread scanNot analysed yet
veris viam, verum cognoscendi Deum, &ne falsa in aprico ponantur miracula; cum in se nulla sit scientia, quae certius ducat mortales ad vestigia summi Creatoris sectanda, quod, praeter alios, clarissime demonstrant Derham (*),Nywentyt (**),Swammerdam (***),caet. In exsilium igitur quasi actam, &e patria sua pulsam, hanc scientiam, non sine summa animi laetitia, videmus jam felicissime vigere per Galliam, Angliam, Germaniam, Daniam, Sveciam, caet. Quam vellem huic numero etiam meam patriam addere posse, sed uti istae arbores, quae primo vere explicant folia, non evadunt procerissimae; dum contra Quercus, quae sero vernat, frondosa &patula evadit, innumerosque producit fructus; ita sperare licet, adspirante provida superiorum cura, fore, ut studia haec apud nos olim efflorescant &perennent. Ego nimium me felicem reputarem, si tam salutari instituto exiguam symbolam addere queam, &populares meos admonere, quanta inde commoda reportari queant. Regnum hoc florentissimum sua mole cum reliqua tota Europa certat. sed ob remotissimas regiones, deserta, &vix adeunda loca, minima adhuc illius pars in aprico est posita. Extenditur etenim hinc ab ipso mari glaciali ad limites usque Regnorum Turcici, Persici, Mogolici, &Chinici; &inde a mari Balthico ad mare usque Americanum; unde &evenit, ut patria mea comprehendat sub se ditiones &ipsa Lapponia frigidiores, &ipsa Italia calidiores. Divisum est de caetero fluviis ingentibus; utpote WOLGA, qui maximus est omnium in toto orbe, quipperqui alveo suo 500 miliaria Germanica transit; TARAl (*)Physico-theologie. (**)Welt-beschauung. (***)Biblia naturae. (Don.) ,qui celebris est ob copiam Acipenseris Husonis, nostratibus Beluga; DUINA, qui ob Idolum Solotaia Baba, antiquitati fuerat notissimus, ut jam nihil dicam de OBYO, JAlKO, reliquisque. Inveniri in Imperio Rossico altissimos montes, atque copiosa Alpium jugâ, cuique notum; quae omnia, ut non est mei propositi enarrare, ita si quis ista scire cupiat, adeat doctissimum Büschingium in sua Geographia, &p. m. Gmelinum in praefatione ad Floram Sibiricam.