Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 498
Unproofread scanNot analysed yet
lustrandi gentes: quae coram videndi nulla unquam fuisset spes, imprimis consortio utens viri, qui absque dubio omnium Nautarum maxime est sciendi cupidus, quique ipsemet propria manu plurima rariora Animalia Piscesque delineavit (a. Multum quoque ad hoc contulit favor Patrum Academicorum, qui me Universalem hanc orbis Academiam visurum, perbenigne sublevarunt. Ante anni spatium sospes relictas salutans musas, &Specimen Academicum in lucem editurus, ut plerumque fieri solet, navita de ventis narrans, svavissimum mihi est praeteritos repetere labores &quae in itinere vidi notatu digna, breviter commemorare. Oleum operamque me non existimo perdidisse, si vel unicam Plantam aut Insectum defexero antea ignotum. Scientiae enim cumuli formicarum instar accrescunt, qualibet formica paleam afferente. Itineris in Chinam exponere diffusam narrationem haud operae pretium duxi, cum in his mihi otium fecerunt perplurimi, quos &opportunior occasio &felicior Minerva huic spartae reddidere aptiores. Sed paucis saltem narrabo, quae in quolibet loco inveni naturae producta, &,si nova quaedam fuere, compendiosa descriptione adumbrabo, ut Doctores inde eliciant, quae ad artis perfectionem conferre intellexerint. 1765. Decemb. 28. GOTHOBURGUM reliquimus, Laris in multum mare comitantibus. Insulas FERREAS pluresque regiones praetervecti, 1766. Febr. 15. Gades portui appulimus, ubi ad oppid. PORT. ST. MARIAE hortos Hesperidum, Citris &Aurantiis cultis virentes vidi. Mart. (a) Primus erat qui recte detexit TERMES satale (Syst. Nat. p. 1015.) SCOLOPENDRAM phosphoream (Syst. Nat. p. 1064.) omnium quoque primus fruticem THEAE vivum in Europam transtulit (S. N Mart. 20. solvimus e Gade &vela ventis dedimus. Mart. 25. Salvagos atque altissimum montem TENERIFFA conspeximus. Pico April. 15. AEQUINOCTIALEM transivimus. Maji. 3. PELICANI Aquili quidam quasi sub nubibus haerebant.