Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 499
Unproofread scanNot analysed yet
Maji. 6. PHAETON aethereus, Avis tropica alba, loris tamquam duobus cursu per aethera sublimis ferebatur. Maji. 17. PROCELLARIAE capenses (Columbae capenses) in conspectum veniebant, ab his ad Javam fere deducti. Maji. 31. CAPENSIA brevia bolide explorabamus, ibique plures PROCELLARIAS pelagicas vivas cepimus, nec non SQUALOS, quibus se affixere ECHINEIDES, circum quos GASTEROSTEI Ductores natabant: Aves Jean von gents, quae inter indicia praecipua brevium capensium numerantur, heic etiam, praeter caeteras aves minus notatu dignas, observavimus. Junii. 16. FUCUS natans fluctibus agebatur. Julii. 10. PHAETON aethereus iterum volitare visus est. Julii. 14. JAVA se nobis praebuit, per tres menses terrae conspectu privatis. Julii 16. Anchoram ad Insulam Neuv BAlJ demisimus, ubi naturalia varia a me collecta sunt, utpote: Rosa Curcuma rot. Amomum trilobus. Dolichos indicum. Solanum Elephanthopus scaber. divaricatum Panicum paradisiaca. Musa glaucum. Acrostichum furcatum. tomentosa. Sophora Go5oo